Erysicthon, Book VIII, Lines 823-878
Lēnis adhūc Somnus placidis Erysicthona pennis
mulcēbat; petit ille dapēs sub imāgine somnī
ōraque vāna movet dentemque in dente fatīgat 825
exercetque cibo dēlūsum guttur inānī
prōque epulis tenues nēquīquam devorat aurās.
Ut vērō est expulsa quiēs, furit ardor ēdendī
perque avidās faucēs incensaque viscera regnat.
Nec morā, quoad pontus, quod terra, quod ēdūcat āēr 830
poscit et appositis queritur iēiūnia mensīsinque epulis epulās quaerit; quoadque urbibus esse
quoadque satis poterat populō non sufficit unī,
plūsque cupit, quō plūra suam dēmittit in alvum.
Utque fretum recipit dē tōtā flūmina terrā 835
nec satiatur aquīs peregrīnōsque ēbībit amnēs,
utque rapax ignis non umquam alimenta recūsat
innumerāsque facēs cremat et, quō cōpia māior
est data, plūra petit turbaque uoracior ipsa est,
sīc epulās omnēs Erysicthonis ōra profānī 840
accipiunt poscunt simul; cibus omnis in illō
causa cibī est, semperque locus fit inānis edendō.
‘Iamque fame patriās altīque vorāgine ventris
attenuarat opēs, sed inattenuata manēbat
tum quoque dīra famēs impācātaeque vigēbat 845
flamma gulae. Tandem, dēmisso in uiscera censu,
fīlia restābat, nōn illō digna parente.
Hanc quoque vendit inops. Dominum generōsa recūsat
et vīcīna suās tendēns super aequora palmās
“Ēripe mē dominō, quī raptae praemia nōbīs 850
virginitātis habēs” ait. Haec Neptunus habēbat,
quī precēs nōn spreta, quamvīs modo vīsa sequentī
esset erō, formamque novat vultumque virīlem
induit et cultus piscem capientibus aptōs.
Hanc dominus spectāns “ō quī pendentia paruō 855
sera cibō celās, moderator harundinis” inquit,
“sīc mare compositum, sīc sit tibī piscis in undā
crēdulus et nullōs nisi fixus sentiat hāmōs:
quae modo cum vīlī turbātis veste capillīs
lītore in hoc steterat (nam stantem in lītore vidī) 860
dīc ubi sit; neque enim vestīgia longius exstant.
”Illa deī mūnus bene cēdere sensit et ā sē
sē quaerī gaudēns hīs est resecuta rogantem:
“quisquis es, ignoscās; in nullam lūmina partem
gurgite ab hoc flexī studiōque operātus inhaesī. 865
Quoque minus dubitēs, sīc hās deus aequoris artēs
adiuvet, ut nēmo iamdūdum lītore in istō
mē tamen excepto nec fēmina constitit ulla.”
Crēdidit et versō dominus pede pressit harēnam
elususque abīit; illī sua reddita forma est. 870
Ast ubi habēre suam transformia corpora sensit,
saepe pater dominīs Triopeida trādit, at illā
nunc equa, nunc alēs, modo bōs, modo cervus abībat
praebēbatque avido nōn insuta alimenta parentī.
Vis tamen illa malī postquam consūmpserat omnem 875
māteriam deerantque gravī nova pābula morbo,
ipse suōs artus lacero dīvellere morsu
coepit infēlix minuendo corpus alēbat.
I chose to remain fully faithful to the Tarrant OCT Incorporated text. However, for stylistic purposes, all consonantal 'u's for 'v's, while maintaining consonantal 'i's as 'i's rather than 'j's.